#II Esdr. XI#II Esdr XII#II Esdr. XIII
Porro Nehemias videns urbem fere vacuam factam habitantibus, rogavit optimates, ut habitarent in Jerusalem, et benedixit eis qui se sponte obtulerunt. Reliqua vero multitudo misit sortem, et decimum caput fecit habitare in Jerusalem. Post aliquod tempus congregati sunt in Jerusalem ad dedicationem muri, et ascenderunt sacerdotes, et levitae, cantores cum musicis instrumentis, et psallentes incedebant per murum. Esdras vero praecedebat, Nehemias, et optimates cum eo super alteram partem muri incedebant psallentes. Reliqua vero multitudo sequebatur eos super terram, et ducebant choros. His expletis rediit Nehemias ad regem in Perside, anno secundo et trigesimo regni sui, et mortuus est Esdras in senectute veneranda, et cum multa liberalitate sepultus in Jerusalem. Hunc quidam Hebraeorum autumant fuisse Malachiam. Sed Malachias post regressum captivitatis natus est in Judaea in Sophis. Quem quia vitae optimae fuit, et aspectu decorus, populus appellavit Malachi, id est Angelum. Tradunt etiam, quod quae prophetice dicebat, eadem die angelus Dei apparens iterabat. Et mortuus est dum adhuc juvenis esset, et sepultus in agro suo. Porro circa finem dierum suorum rediit Nehemias in Jerusalem ex beneplacito regis, et intellexit mala quae fiebant in ea. Sacerdotes namque in diebus vicis suae non habitabant in gazophylaciis circa templum, sed in domibus propriis cum omni domo sua, et custodiam vasorum Domini posuerant in domibus sequestratis a templo. Et aedificavit de proprio gazophylacia, in quibus excubabant sacerdotes, et reponebantur vasa. Praeterea invenit populum calcantes torcularia in Sabbato, et inferentes in Jerusalem vinum, et uvas, ficus, et omne onus. Gentes quoque inferebant pisces, et venalia, et vendebant in Sabbatis filiis Juda. Et objurgavit optimates, dicens: Cur profanatis diem Sabbati, et inducitis iram Dei super Israel, et super civitatem hanc? Et adjuravit eos de custodia Sabbati, et praecepit claudi portas in Sabbato, ne intrarent negotiatores: et manserunt extra Jerusalem semel et bis. Et contestatus est eos Nehemias, quod si deinceps venirent, manum mitteret in eos, et recesserunt. Et fecit Nehemias in Jerusalem bibliothecam, congregans libros de regibus, et libros prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis, et pro his omnibus, quae fecerat oravit Nehemias ad Deum, dicens: Memento mei, Deus meus, in bonum. Hucusque sumpta est series historiae ab annalibus Hebraeorum praeter Esther. Quae vero post hoc apud Judaeos gesta sunt, de scriptis Josephi et Africani exhibentur, et de libro Machabaeorum, quem quidam ab Hebraeis scriptum autumant, quidam a Graecis. Et mortuus est Nehemias vir benignus, et sepultus juxta murum, quem aedificaverat. Post Artaxerxem regnavit Xerxes duobus mensibus, post quem Sogodianus mensibus septem. Post quem regnavit Darius, cognomento Nothus, sub quo Aegyptus recessit a Persis.